- Tür:
- Kitap Bölümü
- Yazar:
- Jennifer Gerrish
- Yayın yılı:
- 2022
- Yayıncı:
- Liverpool University Press
- Dil:
- en
Extract 1 (1) Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum ex<s>pectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit. (2) simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei p. causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consul[is] sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet, (3) magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. (4) quod cum Pompeius et rei p. et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid p.R. disciplina atque opes possent. 2 (1) Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. (2) cum a proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. inventis nonnullis civitatibus iure iurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent. Ambigorem sibi societate et foedere adiungunt. (3) quibus rebus cognitis Caesar cum undique bellum parari videret, Nervios, Atuatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimi…
Bu kitabı edinin
ⓘ Bu bağlantılar satış ortaklığı (affiliate) bağlantılarıdır; bir alışveriş yapmanız hâlinde sitemize komisyon kazandırabilir, size ek bir maliyet getirmez.
Bu kitabın anlattığı tarih
Olaylar: Sezar'ın Galya Seferi
Künye/erişim: kaynak bağlantısı
Sıkça sorulan sorular
- Julius Caesar The Gallic War Book VI ne hakkında?
- Extract 1 (1) Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum ex<spectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit.
- Julius Caesar The Gallic War Book VI kim tarafından yazıldı?
- Jennifer Gerrish